monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.247 > sectio 38 > sectio 11 > sectio 19 > sectio 10 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, De Septem, 6, 2
Meditatio principium sumit a lectionis scrutatione; nullis stringitur regulis vel praeceptis lectionis; delectatur enim quodam aperto spatio decurrere, ubi liberam affigat rationem veritatis contemplandae, et nunc has nunc illas rerum causas perstringere, nunc autem profunda quaeque penetrare, nihil anceps, nihil obscurum relinquere. Principium ergo doctrinae in lectione, consummatio in lectionis scrutatione, contemplatio in scrutationis meditatione.